- LADISLAUS IV
- I.LADISLAUS IV.dictus prius Iagello, M. D. Lithuaniae, per Hedvigen, filiam Lud. Hungar. Regis et electam Ploniae Reginam, Rex, in Bapitsmo Ladislai nomen sumpsit. Lithuaniam Poloniae univit, Disputationi Hussiticae, A. C. 1431. Croavociae a se institutae, interfuit cum Senatoribus regni, quâ tantopere motus est, ut in veritatem attentius inquisiverit. Hinc animo ad Euangelium applicito, ministrum Euangelicum e Bohemia evocatum, saepius in occluso conclavi audivit, maxime propinquam mortem sentiens, opera ipsius, sub praetextu Astronomicarum quarundam praedictionum, ad pacandam conscientiam, usus. Hedvige Reginâ Biblia S. quae Polonice verti curaverat, sedulo legente, ut et post huius Obitum alterâ eius uxore Sophiâ. Ita Ecclesiastae e Bohemia evocati, Sclavonicâ linguâ diu sacra administrârunt, in templo S. Crucis Cravociae, Regisqueve zelum Proceres plurimi secuti sunt. Lasicius Hist. Fr. Obiit. Princeps inclitus A. C. 1434. Aet. 80. Regni 48. Vide Iagielo.II.LADISLAUS IV.s. VLADISLAUS, M. D. Lithuaniae, Poloniae Rex ab Hungaris ad regnum vocatus, Mortuo Alberto Austriaco, Elizabethae Hungaricae marito, quae Ladislaum V. posthumum enixa est, mense 4. Aet. coronatum, dum Ladislaus IV. regnum occupavit. Per Ioh. Huniadem, contra Amurathem, bello felix, hunc in Asiam avocatum ad pacem adegit, iuramento utrinque firmatam. Quam cum, suasu Iuliani Card. a Pontific. ad id missi, rupisset, secuta est A. C. 1444. clades Varnensis, Christianis luctuosissima in qua, praeter ingentem Christianorum stragem, perfidiaequeve auctorem Iulianum caesum, Ladislaus ipse, dum fortiter pugnat, equo deiectus et obtruncatus est, capite per Graeciam, Asiamque circumalto. Thuros. Dubrav. Aen. Sylv. in Eur. c. 5. in Ep. 52. 81. et 87. Bonfin. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.